|
|
||
|
(463) SOUS LE RÈGNE DE CHARLES VI. ->i3
cantate non ficta boni gesserit in presenti; ne igitur ipsam dies dla de qua nemo certus existit, imo verius hora mortis accipiet, vel, quod absit, preveniat intestatam, de rébus et bonis a Deo collatis testamen-tum suum seu suam ultimam voluntatem fecit, ordinavit et disposuit in hune modum :
In primis, animant suam nunc, semper et potissime pro illa hora qua egredietur de suo corpore, in manu omnipotentis Dei, beatissime Virginis Marie matris ejus, tociusque curie celestis, humiliter commen-davit, cum anxia cordis amaritudine supplicans et exorans ut non secundum ejus démérita deputet ei eternis suppliciis, sed, secundum sue misericordie ineffabilem exuberanciam secum agens faciat ean-dem participent regni sui.
Corpus vero suum premunitum ecclesiasticqs sacramentis, que omnia et singuia sibi exhiberi exnunc dévote postulavit, scilicet loco suo et tempore oportunis juxta ritus et mores Sanctè Matris Ecclesie, com-mendavit ecclesiastice sepulture, quam si décédât Parisius, in ecclesia seu cimiterio Sancti Benedicti Beneversi Parisius suam sepulture rn elegit.
Voluit autem débita sua persolvi et forefacta emendari.
Deinde legavit curato prefate ecclesie parrochialis Sancti Benedicti Beneversi, pro dicendo vigilias Mortuorum, et eundo quesitum ean-dem ad domum in qua contigerit mori, octo solidos Parisiensium.
Item, clerico ejusdem ecclesie duodecim denarios Parisiensium.
Item, legavit Petro Wallin, clerico venerabilis viri magistri Petri le Jay, ejusdem teslatricis magistri, duos discos de stanno, unam pin-tam, unam copinam de stanno, unam pateUam eris, unum lectum iu quo dictus Petrus de presenti jacet.
Item, legavit Sardine, ad presens uxori Mahieti le Chien, unam pa-tellam eris, unum lectum in quo jacet ad presens dicta testatrix.
Item, legavit Marione, filie dicti Mahieti le Chien, in augmentacione sui matrimonii, suas duas meliores tunicas, quas ipsa testatrix ha-bebat.
Item, legavit Ma[n]gine la Ponsardine unam aquariam de stanno,
|
||
|
|
||